Trouvé 611 Résultats pour: Quis
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus mittentes sortem super eis quis quid tolleret (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
dicebat ergo ad turbas quæ exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Evangelium secundum Lucam 3, 7)
et cœperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Lucam 5, 21)
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit (Evangelium secundum Lucam 7, 49)
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
et ait Jesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant præceptor turbæ te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
et ait Herodes Johannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quærebat videre eum (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus (Evangelium secundum Lucam 10, 29)