Trouvé 611 Résultats pour: Quis
ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras (Liber Ieremiae 21, 13)
quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem ejus quis consideravit verbum illius et audivit (Liber Ieremiae 23, 18)
et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 30, 21)
quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus (Liber Ieremiae 46, 7)
quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quæ confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me (Liber Ieremiae 49, 4)
ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)
ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 50, 44)
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)
MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non jubente (Lamentationes 3, 37)
quis invenit locum ejus et quis intravit in thesauros ejus (Liber Baruch 3, 15)
quis ascendit in cælum et accepit eam et deduxit eam de nubibus (Liber Baruch 3, 29)
quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum (Liber Baruch 3, 30)