Trouvé 750 Résultats pour: Quid
qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quæ respondit (Liber II Regum 6, 27)
et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino (Liber II Regum 6, 33)
quattuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur (Liber II Regum 7, 3)
qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus (Liber II Regum 7, 12)
dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem (Liber II Regum 8, 14)
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)
abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur (Liber II Regum 9, 18)
misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait hæc dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me (Liber II Regum 9, 19)
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione (Liber II Regum 12, 5)
numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ (Liber II Regum 19, 25)
venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)
