Trouvé 2423 Résultats pour: Quia
montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (Liber II Samuelis 1, 21)
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum (Liber II Samuelis 3, 11)
statim pueri David et Joab venerunt cæsis latronibus cum præda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia jam dimiserat eum et profectus fuerat in pace (Liber II Samuelis 3, 22)
et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua (Liber II Samuelis 5, 19)
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis prœlium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim (Liber II Samuelis 5, 24)
dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (Liber II Samuelis 7, 3)
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)
idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris (Liber II Samuelis 7, 22)
quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)
incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 29)
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)
porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis jugiter vescebatur et erat claudus utroque pede (Liber II Samuelis 9, 13)