Trouvé 2423 Résultats pour: Quia
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium (Prophetia Sophoniae 3, 18)
respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam (Prophetia Aggaei 1, 9)
quia hæc dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo cælum et terram et mare et aridam (Prophetia Aggaei 2, 7)
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum (Prophetia Zachariae 1, 15)
quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus (Prophetia Zachariae 2, 8)
quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Prophetia Zachariae 2, 9)
lauda et lætare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus (Prophetia Zachariae 2, 10)
et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)
sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo (Prophetia Zachariae 2, 13)
audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem (Prophetia Zachariae 3, 8)
quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam ejus ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terræ illius in die una (Prophetia Zachariae 3, 9)