Trouvé 2423 Résultats pour: Quia
Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget. (Prophetia Danielis 11, 37)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)
Et ait Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit (Prophetia Danielis 13, 39)
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)
Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)