Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • et obliti estis consolationis quæ vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mæroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum (Epistula ad Hebraeos 12, 14)

  • contemplantes ne quis desit gratiæ Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (Epistula ad Hebraeos 12, 15)

  • ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua (Epistula ad Hebraeos 12, 16)

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit pænitentiæ locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • et tubæ sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum (Epistula ad Hebraeos 12, 19)

  • et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cælis et judicem omnium Deum et spiritus justorum perfectorum (Epistula ad Hebraeos 12, 23)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina