Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui (Epistula II ad Corinthios 12, 4)
nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
factus sum insipiens vos me cœgistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
quid est enim quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam (Epistula II ad Corinthios 12, 13)
numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos (Epistula II ad Corinthios 12, 17)
rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram ædificationem (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)
prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (Epistula II ad Corinthios 13, 2)
an experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 3)
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi (Epistula II ad Corinthios 13, 6)