Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)
absit alioquin quomodo judicabit Deus mundum (Epistula ad Romanos 3, 6)
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor (Epistula ad Romanos 3, 7)
et non sicut blasphemamur et sicut ajunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio justa est (Epistula ad Romanos 3, 8)
quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse (Epistula ad Romanos 3, 9)
sicut scriptum est quia non est justus quisquam (Epistula ad Romanos 3, 10)
non est intellegens non est requirens Deum (Epistula ad Romanos 3, 11)
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum (Epistula ad Romanos 3, 12)
scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo (Epistula ad Romanos 3, 19)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio (Epistula ad Romanos 3, 22)
in sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Epistula ad Romanos 3, 26)