Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Judæis (Actus Apostolorum 18, 19)
Judæus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis (Actus Apostolorum 18, 24)
hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)
cum autem vellet ire Achajam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant (Actus Apostolorum 18, 27)
ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Johannis baptismate (Actus Apostolorum 19, 3)
dixit autem Paulus Johannes baptizavit baptisma pænitentiæ populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Jesum (Actus Apostolorum 19, 4)
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni (Actus Apostolorum 19, 9)
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)
erant autem quidam Scevæ Judæi principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant (Actus Apostolorum 19, 14)
respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis (Actus Apostolorum 19, 15)
hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 17)