Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta (Evangelium secundum Lucam 16, 6)
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
qui fidelis est in minimo et in majori fidelis est et qui in modico iniquus est et in majori iniquus est (Evangelium secundum Lucam 16, 10)
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis (Evangelium secundum Lucam 16, 11)
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis (Evangelium secundum Lucam 16, 12)
audiebant autem omnia hæc Pharisæi qui erant avari et deridebant illum (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
et ait illis vos estis qui justificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mœchatur et qui dimissam a viro ducit mœchatur (Evangelium secundum Lucam 16, 18)
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide (Evangelium secundum Lucam 16, 19)
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)