Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 25)
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 31)
nolite facere iniquum aliquid in judicio in regula in pondere in mensura (Liber Leviticus 19, 35)
statera justa et æqua sint pondera justus modius æquusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti (Liber Leviticus 19, 36)
hæc loqueris filiis Israël homo de filiis Israël et de advenis qui habitant in Israël si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terræ lapidabit eum (Liber Leviticus 20, 2)
quod si neglegens populus terræ et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere (Liber Leviticus 20, 4)
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem ejus succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui (Liber Leviticus 20, 5)
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 20, 7)
custodite præcepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 20, 8)
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis ejus sit super eum (Liber Leviticus 20, 9)
si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et mœchus et adultera (Liber Leviticus 20, 10)
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 11)