Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos (Prophetia Zachariae 11, 12)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet (Prophetia Zachariae 11, 16)
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terræ (Prophetia Zachariae 12, 3)
in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)
et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater ejus et mater ejus genitores ejus cum prophetaverit (Prophetia Zachariae 13, 3)
et erit in die illa confundentur prophetæ unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur (Prophetia Zachariae 13, 4)
et dicetur ei quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me (Prophetia Zachariae 13, 6)
et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem (Prophetia Zachariae 14, 4)
et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis sicut ruina hæc (Prophetia Zachariae 14, 15)
et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 16)
et erit qui non ascenderit de familiis terræ ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber (Prophetia Zachariae 14, 17)
in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari (Prophetia Zachariae 14, 20)