Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
thalamum ejus frontem ejus vestibulum ejus et fenestras ejus per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum (Prophetia Ezechielis 40, 36)
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem duæ mensæ et ad latus alterum ante vestibulum portæ duæ mensæ (Prophetia Ezechielis 40, 40)
quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris extructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima (Prophetia Ezechielis 40, 42)
et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis (Prophetia Ezechielis 40, 44)
et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi (Prophetia Ezechielis 40, 45)
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portæ trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde (Prophetia Ezechielis 40, 48)
et latitudo portæ decem cubitorum erat et latera portæ quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 2)
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus (Prophetia Ezechielis 41, 9)
et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu (Prophetia Ezechielis 41, 11)
et ædificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem ædificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo ejus nonaginta cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 12)
et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum ædificium et contra ædem vergentem ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 42, 1)