Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)
non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt (Liber Baruch 6, 56)
itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)
sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt (Liber Baruch 6, 59)
et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis (Liber Baruch 6, 61)
scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos (Liber Baruch 6, 64)
nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 68)
a purpura quoque et marmore quæ supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione (Liber Baruch 6, 71)
melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis (Liber Baruch 6, 72)
et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar aperti sunt cæli et vidi visiones Dei (Prophetia Ezechielis 1, 1)
in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin (Prophetia Ezechielis 1, 2)
et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis (Prophetia Ezechielis 1, 4)