Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • et erunt interfecti Domini in die illa a summo terræ usque ad summum ejus non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terræ jacebunt (Liber Ieremiae 25, 33)

  • ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestræ et cadetis quasi vasa pretiosa (Liber Ieremiae 25, 34)

  • vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum (Liber Ieremiae 25, 36)

  • dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ et a facie iræ furoris Domini (Liber Ieremiae 25, 38)

  • hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)

  • si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et pæniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum (Liber Ieremiae 26, 3)

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)

  • numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)

  • et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Juda (Liber Ieremiae 27, 3)

  • ego feci terram et hominem et jumenta quæ sunt super faciem terræ in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis (Liber Ieremiae 27, 5)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina