Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
telæ eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum (Liber Isaiae 59, 6)
viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem (Liber Isaiae 59, 8)
multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)
et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)
et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium (Liber Isaiae 59, 15)
et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et justitia ejus ipsa confirmavit eum (Liber Isaiae 59, 16)
et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit (Liber Isaiae 59, 19)
et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob dicit Dominus (Liber Isaiae 59, 20)
hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)
surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est (Liber Isaiae 60, 1)
quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur (Liber Isaiae 60, 2)
qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbæ ad fenestras suas (Liber Isaiae 60, 8)