Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quæ videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex (Liber Sapientiae 13, 1)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur (Liber Sapientiae 13, 7)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et hujus docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitæ (Liber Sapientiae 13, 11)
reliquias autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur (Liber Sapientiae 13, 12)
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est (Liber Sapientiae 13, 17)
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat (Liber Sapientiae 13, 18)
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis (Liber Sapientiae 13, 19)
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua (Liber Sapientiae 14, 2)
ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat (Liber Sapientiae 14, 4)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)