Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillæ exire consuerunt (Liber Exodus 21, 7)
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur (Liber Exodus 21, 12)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)
si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur (Liber Exodus 21, 14)
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur (Liber Exodus 21, 15)
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxæ morte moriatur (Liber Exodus 21, 16)
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur (Liber Exodus 21, 17)
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit (Liber Exodus 21, 20)
sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit pœnæ quia pecunia illius est (Liber Exodus 21, 21)
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint (Liber Exodus 21, 22)
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit (Liber Exodus 21, 26)