Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Jonathæ (Liber I Maccabaeorum 12, 49)
at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in prœlium (Liber I Maccabaeorum 12, 50)
et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt (Liber I Maccabaeorum 12, 51)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratis (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
et misit Jonathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Joppen et ejectis his qui erant in ea mansit illic ipse (Liber I Maccabaeorum 13, 11)
et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
quia non misit argentum et pueros propterea periit (Liber I Maccabaeorum 13, 18)