Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est aspergatur in tabernaculo ejus sulphur (Liber Iob 18, 15)
non erit semen ejus neque progenies in populo suo nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus (Liber Iob 18, 19)
hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum (Liber Iob 18, 21)
saltim nunc intellegite quia Deus non æquo judicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit (Liber Iob 19, 6)
ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui judicet (Liber Iob 19, 7)
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei (Liber Iob 19, 14)
inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum (Liber Iob 19, 15)
miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me (Liber Iob 19, 21)
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini (Liber Iob 19, 22)
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium (Liber Iob 19, 29)
quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est (Liber Iob 20, 7)