Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum (Liber Genesis 49, 9)
non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium (Liber Genesis 49, 10)
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49, 15)
fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor ejus retro (Liber Genesis 49, 17)
Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis (Liber Genesis 49, 21)
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum (Liber Genesis 49, 32)
quibus jussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus (Liber Genesis 50, 3)
et expleto planctus tempore locutus est Joseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis (Liber Genesis 50, 4)
habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica (Liber Genesis 50, 9)
veneruntque ad aream Atad quæ sita est trans Jordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies (Liber Genesis 50, 10)
ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)
quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem (Liber Genesis 50, 19)