Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui (Liber Genesis 24, 50)

  • nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)

  • igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)

  • et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se (Liber Genesis 24, 65)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)

  • fuerunt autem dies vitæ ejus centum septuaginta quinque anni (Liber Genesis 25, 7)

  • et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis (Liber Genesis 25, 11)

  • qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban (Liber Genesis 25, 20)

  • deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ (Liber Genesis 25, 21)

  • sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum (Liber Genesis 25, 22)

  • qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)

  • qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob (Liber Genesis 25, 25)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina