Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • angelo Ephesi ecclesiæ scribe hæc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum (Apocalypsis Ioannis 2, 1)

  • scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces (Apocalypsis Ioannis 2, 2)

  • sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti (Apocalypsis Ioannis 2, 4)

  • sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quæ et ego odi (Apocalypsis Ioannis 2, 6)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei (Apocalypsis Ioannis 2, 7)

  • et angelo Zmyrnæ ecclesiæ scribe hæc dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit (Apocalypsis Ioannis 2, 8)

  • scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ (Apocalypsis Ioannis 2, 9)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non lædetur a morte secunda (Apocalypsis Ioannis 2, 11)

  • et angelo Pergami ecclesiæ scribe hæc dicit qui habet rompheam utraque parte acutam (Apocalypsis Ioannis 2, 12)

  • scio ubi habitas ubi sedes est Satanæ et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat (Apocalypsis Ioannis 2, 13)

  • sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit (Apocalypsis Ioannis 2, 17)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina