Trouvé 1200 Résultats pour: Qui Terra Electus
revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuæ judicabo te (Prophetia Ezechielis 21, 30)
fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris (Prophetia Ezechielis 22, 24)
et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni (Prophetia Ezechielis 22, 30)
multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiæ suæ quibus fornicata est in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 23, 19)
et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Ægypti nec levabis oculos tuos ad eos et Ægypti non recordaberis amplius (Prophetia Ezechielis 23, 27)
et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum (Prophetia Ezechielis 23, 48)
et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur (Prophetia Ezechielis 26, 16)
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium (Prophetia Ezechielis 26, 20)
Juda et terra Israël ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis (Prophetia Ezechielis 27, 17)
et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt (Prophetia Ezechielis 27, 29)
hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob (Prophetia Ezechielis 28, 25)
et erit terra Ægypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci (Prophetia Ezechielis 29, 9)