Trouvé 4890 Résultats pour: Pugna Autem Asor
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens (Liber II Samuelis 7, 4)
misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (Liber II Samuelis 7, 15)
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)
quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)
factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (Liber II Samuelis 8, 1)
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coæquans terræ mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo (Liber II Samuelis 8, 2)
et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes jugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus (Liber II Samuelis 8, 4)
audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)
Banajas autem filius Jojada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant (Liber II Samuelis 8, 18)
erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 2)
cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)