Trouvé 4890 Résultats pour: Pugna Autem Asor
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Judæi ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 23)
notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 24)
accipientes autem discipuli ejus nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta (Actus Apostolorum 9, 25)
cum autem venisset in Hierusalem temptabat jungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus (Actus Apostolorum 9, 26)
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu (Actus Apostolorum 9, 27)
loquebatur quoque et disputabat cum Græcis illi autem quærebant occidere eum (Actus Apostolorum 9, 29)
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddæ (Actus Apostolorum 9, 32)
invenit autem ibi hominem quendam nomine Æneam ab annis octo jacentem in grabatto qui erat paralyticus (Actus Apostolorum 9, 33)
in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)
factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo (Actus Apostolorum 9, 37)
cum autem prope esset Lydda ab Joppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos (Actus Apostolorum 9, 38)
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas (Actus Apostolorum 9, 39)