Trouvé 4890 Résultats pour: Pugna Autem Asor
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
seniores autem Judæorum ædificabant et prosperabantur juxta prophetiam Aggei prophetæ et Zacchariæ filii Addo et ædificaverunt et construxerunt jubente Deo Israël et jubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum (Liber Esdrae 6, 14)
fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (Liber Esdrae 6, 16)
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi (Liber Esdrae 6, 19)
post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ (Liber Esdrae 7, 1)
hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi (Liber Esdrae 8, 15)
jejunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere (Liber Esdrae 8, 23)
susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)
die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)