Trouvé 4890 Résultats pour: Pugna Autem Asor
ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)
abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam (Liber II Regum 2, 25)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis (Liber II Regum 3, 21)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)
facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)
crevit autem puer et cum esset quædam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores (Liber II Regum 4, 18)
ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (Liber II Regum 4, 21)
Giezi autem præcesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum ejus et nuntiavit ei dicens non surrexit puer (Liber II Regum 4, 31)