Trouvé 1194 Résultats pour: Promissa Terra
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda (Liber Proverbiorum 21, 19)
cælum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile (Liber Proverbiorum 25, 3)
nubes et ventus et pluviæ non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens (Liber Proverbiorum 25, 14)
aqua frigida animæ sitienti et nuntius bonus de terra longinqua (Liber Proverbiorum 25, 25)
generatio quæ pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus (Liber Proverbiorum 30, 14)
infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)
per tria movetur terra et quartum non potest sustinere (Liber Proverbiorum 30, 21)
generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere (Liber Ecclesiastes 5, 4)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)