Trouvé 1197 Résultats pour: Promisit Terram Moab
surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis (Liber Iosue 24, 9)
dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non ædificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quæ non plantastis (Liber Iosue 24, 13)
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius (Liber Iudicum 1, 15)
qui dimissus abiit in terram Etthim et ædificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quæ ita appellatur usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 26)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)
servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis (Liber Iudicum 3, 14)
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Jemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab (Liber Iudicum 3, 15)
obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis (Liber Iudicum 3, 17)
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam (Liber Iudicum 3, 28)
humiliatusque est Moab die illo sub manu Israël et quievit terra octoginta annis (Liber Iudicum 3, 30)