Mosaico decorativo

Trouvé 4770 Résultats pour: Pro

  • quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio (Liber II Samuelis 4, 10)

  • proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)

  • et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo (Liber II Samuelis 5, 10)

  • venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber II Samuelis 5, 20)

  • nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)

  • cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)

  • dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium (Liber II Samuelis 7, 2)

  • propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo (Liber II Samuelis 7, 21)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)

  • quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)

  • et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten (Liber II Samuelis 8, 3)

  • et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 6)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina