Mosaico decorativo

Trouvé 4770 Résultats pour: Pro

  • a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem (Liber Deuteronomii 15, 3)

  • cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • omnia enim hæc abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo (Liber Deuteronomii 18, 12)

  • prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • sternens diligenter viam et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere (Liber Deuteronomii 19, 3)

  • hæc erit lex homicidæ fugientis cujus vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur (Liber Deuteronomii 19, 4)

  • ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)

  • si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19, 11)

  • mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cujus sanguis effusus est et morietur (Liber Deuteronomii 19, 12)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina