Trouvé 4770 Résultats pour: Pro
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens (Epistula ad Philippenses 1, 4)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse (Epistula ad Philippenses 1, 7)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)
scire autem vos volo fratres quia quæ circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 12)
quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant (Epistula ad Philippenses 1, 15)
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Epistula ad Philippenses 1, 19)
permanere autem in carne magis necessarium est propter vos (Epistula ad Philippenses 1, 24)
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei (Epistula ad Philippenses 1, 25)
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Epistula ad Philippenses 2, 13)
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit (Epistula ad Philippenses 2, 20)
