Trouvé 4770 Résultats pour: Pro
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est (Liber Exodus 3, 5)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)
ait proice eam in terram projecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses (Liber Exodus 4, 3)
dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis (Liber Exodus 4, 6)
retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquæ (Liber Exodus 4, 7)
ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent (Liber Exodus 4, 16)
et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt (Liber Exodus 4, 31)
narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)
hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon (Liber Exodus 6, 15)
dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)
cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum (Liber Exodus 7, 9)
