Trouvé 68 Résultats pour: Principe pacis

  • et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta (Liber Isaiae 32, 18)

  • ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt (Liber Isaiae 33, 7)

  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)

  • universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis (Liber Isaiae 54, 13)

  • viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem (Liber Isaiae 59, 8)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis (Liber Isaiae 66, 12)

  • si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Jordanis (Liber Ieremiae 12, 5)

  • et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini (Liber Ieremiae 25, 37)

  • ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam (Liber Ieremiae 29, 11)

  • ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)

  • exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis (Liber Baruch 4, 20)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina