Trouvé 1180 Résultats pour: Pot
et non poterant ad hæc respondere illi (Evangelium secundum Lucam 14, 6)
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
et qui non bajulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 27)
ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)
dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet non potest meus esse discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 33)
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuæ jam enim non poteris vilicare (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri (Evangelium secundum Lucam 18, 26)
et quærebat videre Jesum quis esset et non poterat præ turba quia statura pusillus erat (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
et ajunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate hæc facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
