Trouvé 551 Résultats pour: Populus
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum (Liber I Maccabaeorum 13, 42)
post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (Liber I Maccabaeorum 14, 24)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem (Liber II Maccabaeorum 1, 10)
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia (Liber Proverbiorum 11, 14)
in multiplicatione justorum lætabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus (Liber Proverbiorum 29, 2)
cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est (Liber Proverbiorum 29, 18)
formicæ populus infirmus quæ præparant in messe cibum sibi (Liber Proverbiorum 30, 25)
ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent (Liber Sapientiae 19, 5)
tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso (Liber Ecclesiasticus 50, 19)
