Trouvé 551 Résultats pour: Populus
quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi (Liber I Paralipomenon 29, 14)
si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint pænitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 24)
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino (Liber II Paralipomenon 7, 4)
mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus (Liber II Paralipomenon 7, 5)
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit pænitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de cælo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum (Liber II Paralipomenon 7, 14)
qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus (Liber II Paralipomenon 10, 5)
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)
percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)
et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 13)
