Trouvé 2807 Résultats pour: Populus Israel
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)
et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)
vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)
in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 20)
vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)
vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israël (Liber Ieremiae 3, 23)
si converteris Israël ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis (Liber Ieremiae 4, 1)
quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)
prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus (Liber Ieremiae 5, 11)
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)
audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis (Liber Ieremiae 5, 21)