Trouvé 2807 Résultats pour: Populus Israel
et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël (Liber Esdrae 10, 10)
verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto (Liber Esdrae 10, 13)
et ex Israël de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea (Liber Esdrae 10, 25)
fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israël quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (Liber Nehemiae 1, 6)
et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida (Liber Nehemiae 1, 10)
et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus (Liber Nehemiae 5, 18)
civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ (Liber Nehemiae 7, 4)
qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Nehemiae 7, 7)
hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)
et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem (Liber Nehemiae 7, 72)