Mosaico decorativo

Trouvé 2807 Résultats pour: Populus Israel

  • misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)

  • misit rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei et præoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis (Liber II Regum 6, 10)

  • conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël (Liber II Regum 6, 11)

  • dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo (Liber II Regum 6, 12)

  • dixitque rex Israël ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi (Liber II Regum 6, 21)

  • adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël (Liber II Regum 6, 23)

  • cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)

  • quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)

  • siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)

  • respondit autem unus servorum ejus tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus (Liber II Regum 7, 13)

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina