Mosaico decorativo

Trouvé 579 Résultats pour: Populus Hostibus

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)

  • venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua (Liber II Regum 8, 21)

  • pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)

  • ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis (Liber II Regum 11, 20)

  • verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum (Liber II Regum 12, 3)

  • nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (Liber II Regum 14, 4)

  • tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)

  • verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis (Liber II Regum 15, 4)

  • verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam (Liber II Regum 15, 35)

  • tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei (Liber II Regum 18, 36)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina