Trouvé 303 Résultats pour: Patris
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 26)
et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)
et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)
sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus abstulit de terra (Liber I Regum 22, 47)
dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)
porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)
et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 38)