Mosaico decorativo

Trouvé 1208 Résultats pour: Pater Et Filius

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater ejus et mater ejus genitores ejus cum prophetaverit (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • et ecce vox de cælis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)

  • et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)

  • et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)

  • ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)

  • tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)

  • nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)

  • sic ergo vos orabitis Pater noster qui in cælis es sanctificetur nomen tuum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina