Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 16)
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris (Epistula ad Ephesios 4, 22)
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra (Epistula ad Ephesios 4, 25)
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis (Epistula ad Ephesios 5, 23)
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit (Epistula ad Ephesios 5, 28)
quia membra sumus corporis ejus de carne ejus et de ossibus ejus (Epistula ad Ephesios 5, 30)
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 6, 10)
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Epistula ad Ephesios 6, 11)
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare (Epistula ad Ephesios 6, 13)
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere (Epistula ad Ephesios 6, 16)