Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres (Actus Apostolorum 8, 12)
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur (Actus Apostolorum 8, 13)
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)
tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum (Actus Apostolorum 8, 17)
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)
dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum (Actus Apostolorum 8, 19)
pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri (Actus Apostolorum 8, 20)
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis (Actus Apostolorum 8, 24)
et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)
dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum (Actus Apostolorum 8, 29)
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum (Actus Apostolorum 8, 31)
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo (Actus Apostolorum 8, 34)