Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu ejus tentorio postquam cuncta perfecta sunt (Liber Exodus 40, 31)
nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat (Liber Exodus 40, 33)
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)
ponetque manus super caput hostiæ et acceptabilis erit atque in expiationem ejus proficiens (Liber Leviticus 1, 4)
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita (Liber Leviticus 1, 7)
dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)
confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (Liber Leviticus 2, 1)
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis (Liber Leviticus 2, 12)
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est (Liber Leviticus 2, 15)
ponetque manum super caput victimæ suæ quæ immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)