Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
et observantes miserunt insidiatores qui se justos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati præsidis (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
ostendite mihi denarium cujus habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Cæsaris (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe et mirati in responso ejus tacuerunt (Evangelium secundum Lucam 20, 26)
neque enim ultra mori poterunt æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Lucam 20, 43)
audiente autem omni populo dixit discipulis suis (Evangelium secundum Lucam 20, 45)
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis (Evangelium secundum Lucam 21, 9)