Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem (Prophetia Ezechielis 43, 1)

  • et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 4)

  • dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israël in æternum et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)

  • et adsumens de sanguine ejus pones super quattuor cornua ejus et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis (Prophetia Ezechielis 43, 20)

  • et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris quæ respiciebat ad orientem et erat clausa (Prophetia Ezechielis 44, 1)

  • et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)

  • principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portæ ingredietur et per viam ejus egredietur (Prophetia Ezechielis 44, 3)

  • et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 44, 4)

  • et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cærimoniis domus Domini et de cunctis legibus ejus et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina